Cumque pertransissent Mysiam Paulus et socii ejus, venerunt Troadem, et ostensa est Paulo visio per noctem. Apparuit ei vir Macedo, id est angelus illius gentis assimilatus viro Macedoni, proprietate linguae, vel forma speciali, stans. et deprecans eum, et dicens: Transiens in Macedoniam, adjuva nos. Ex hoc verbo videtur fuisse homo, non angelus. Non enim egent angeli auxilio, nisi Dei. Sed hoc ait angelus assumpta persona Macedonum Ut autem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti, quod vocasset nos Deus evangelizare eis. Et nota quod dictum est, quaesivimus. Hic enim primo ostendit Lucas se comitem fuisse Pauli, forte et nunc primo adhaesit ei, unde nusquam in praecedenti ait, venimus, sed ubique venerunt, et similia. Hic autem primo commiscuit se sociis Pauli, vide quoque, quod ubi dicitur, erat vir Macedo stans. Super hoc verbo, stans, Glossa habetur modica. Angeli semper stare dicuntur. Cui plerique adhaerentes, in antiphona paschali: Sedit angelus, emendant, stetit angelus, sed errant. Intelligendum est semper in hoc libro, cum legantur in Evangelio angeli sedisse ad monumentum. Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Philippis, quae est prima civitas Macedoniae, id est venientibus a mari prima occurrit, et erat colonia. Dicitur autem colonia civitas illa, quae defectu indigenarum nobis cultoribus impletur. Unde et colonia, quasi a novis cultoribus dicitur. Fuimus enim per dies aliquot, et die Sabbatorum egressi sumus extra portam juxta flumen, ubi videbatur esse locus congruus orationi, id est locutioni vel supplicationi. Orare namque accipitur, et pro perorare, et pro supplicare.